- LATIAR Confectum
- LATIAR Confectumapud Cic. l. 2. ad Q. fratrem Ep. 4. De Tullia nostra, tui me hercule amantissima, spero cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi: Ceterum qui confectum erat Latiar, erat Latiar, erat exiturus: est Latinarum sollenne vel sacrificium in Albano monte Iovi Latiari fieri solitum; quibus feriis cum unum diem dicavisset Tarquinius, exactis Regibus addidêrunt alterum primi Coss. inde foedere cum Latinis populis icto, post secessionem in montem Sacrum, accessit tertius: denique post atrox de Consulatu cum plebe communicando certamen reductâ concordiâ quarrus adiectus, testibus Dion. Halic. l. 6. plutarcho in Camillo et Liv. l. 6. c. 42. Significat itaque Cic. scripsisse hanc epistolam sese prope occasum Solem illo die, vel exeunte et decedente illo die, quo Latinae feriae erant confectae. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 25. Uti autem Latiar confectum Cic. verbo proprio et signato, sic confectae Latinae Lucan. Civ. Bell.l. 1. v. 198.Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba,Idem l. 5. v. 400. et seqq. ita de iis,Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,Haud meritum Latio sollennia sacra subacto,Vidit flammiferâ confectas nocte Latinas, etc.Vide infra in Latinae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.